13 Neque ingredieris portam populi meiin die ruinæ eorum ;neque despicies et tu in malis ejusin die vastitatis illius.Et non emitteris adversus exercitum ejusin die vastitatis illius,
14 neque stabis in exitibusut interficias eos qui fugerint,et non concludes reliquos ejusin die tribulationis.
15 Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes :sicut fecisti, fiet tibi ;retributionem tuam convertet in caput tuum.
16 Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum,bibent omnes gentes jugiter :et bibent, et absorbebunt,et erunt quasi non sint.
17 Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus ;et possidebit domus Jacob eos qui se possederant.
18 Et erit domus Jacob ignis,et domus Joseph flamma,et domus Esau stipula :et succendentur in eis, et devorabunt eos,et non erunt reliquiæ domus Esau,quia Dominus locutus est.
19 Et hæreditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau,et qui in campestribus, Philisthiim :et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ,et Benjamin possidebit Galaad.