12 Hæc dicit Dominus exercituum : Interroga sacerdotes legem, dicens :
13 Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur ? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt : Non.
14 Et dixit Aggæus : Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur ? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt : Contaminabitur.
15 Et respondit Aggæus, et dixit : Sic populus iste,et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus,et sic omne opus manuum eorum :et omnia quæ obtulerunt ibi, contaminata erunt.
16 Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra,antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini.
17 Cum accederetis ad acervum viginti modiorum,et fierent decem ;et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas,et fiebant viginti.
18 Percussi vos vento urente, et aurugine,et grandine omnia opera manuum vestrarum :et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus.