15 Et respondit Aggæus, et dixit : Sic populus iste,et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus,et sic omne opus manuum eorum :et omnia quæ obtulerunt ibi, contaminata erunt.
16 Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra,antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini.
17 Cum accederetis ad acervum viginti modiorum,et fierent decem ;et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas,et fiebant viginti.
18 Percussi vos vento urente, et aurugine,et grandine omnia opera manuum vestrarum :et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus.
19 Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum,a die vigesima et quarta noni mensis :a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini,ponite super cor vestrum.
20 Numquid jam semen in germine est,et adhuc vinea, et ficus,et malogranatum, et lignum olivæ non floruit ? ex die ista benedicam.
21 Et factum est verbum Domini secundo ad Aggæum in vigesima et quarta mensis, dicens :