12 et ut det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros, ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Baltassar filii ejus, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum.
13 Et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem.
14 Et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini, in die solemni et in die opportuno :
15 et dicetis : Domino Deo nostro justitia,nobis autem confusio faciei nostræ,sicut est dies hæc omni Juda,et habitantibus in Jerusalem :
16 regibus nostris, et principibus nostris,et sacerdotibus nostris, et prophetis nostris,et patribus nostris.
17 Peccavimus ante Dominum Deum nostrum,et non credidimus, diffidentes in eum :
18 et non fuimus subjectibiles illi,et non audivimus vocem Domini Dei nostri,ut ambularemus in mandatis ejus, quæ dedit nobis.