5 Qui audientes plorabant, et jejunabant, et orabant in conspectu Domini.
6 Et collegerunt pecuniam, secundum quod potuit uniuscujusque manus,
7 et miserunt in Jerusalem ad Joakim filium Helciæ filii Salom sacerdotem, et ad sacerdotes, et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Jerusalem :
8 cum acciperet vasa templi Domini, quæ ablata fuerant de templo, revocare in terram Juda, decima die mensis Sivan, vasa argentea quæ fecit Sedecias filius Josiæ rex Juda,
9 posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam, et principes, et cunctos potentes, et populum terræ, ab Jerusalem, et duxit eos vinctos in Babylonem.
10 Et dixerunt : Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocautomata et thus : et facite manna, et offerte pro peccato, ad aram Domini Dei nostri :
11 et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, et pro vita Baltassar filii ejus, ut sint dies eorum sicut dies cæli super terram :