1 Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum,quod locutus est ad nos,et ad judices nostros qui judicaverunt Israël,et ad reges nostros, et ad principes nostros,et ad omnem Israël et Juda :
2 ut adduceret Dominus super nos mala magna,quæ non sunt facta sub cæloquemadmodum facta sunt in Jerusalem,secundum quæ scripta sunt in lege Moysi,
3 et manducaret homo carnes filii sui et carnes filiæ suæ.
4 Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro,in improperium et in desolationem in omnibus populisin quibus nos dispersit Dominus :
5 et facti sumus subtus, et non supra,quia peccavimus Domino Deo nostro,non obaudiendo voci ipsius.