15 ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster,et quia nomen tuum invocatum est super Israël,et super genus ipsius.
16 Respice, Domine, de domo sancta tua in nos,et inclina aurem tuam, et exaudi nos.
17 Aperi oculos tuos et vide :quia non mortui qui sunt in inferno,quorum spiritus acceptus est a visceribus suis,dabunt honorem et justificationem Domino :
18 sed anima quæ tristis est super magnitudine mali,et incedit curva et infirma,et oculi deficientes, et anima esuriens,dat tibi gloriam et justitiam Domino.
19 Quia non secundum justitias patrum nostrorumnos fundimus preces et petimus misericordiamante conspectum tuum, Domine Deus noster :
20 sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos,sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum,dicens :
21 Sic dicit Dominus :Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram,et opera facite regi Babylonis,et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris.