19 Quia non secundum justitias patrum nostrorumnos fundimus preces et petimus misericordiamante conspectum tuum, Domine Deus noster :
20 sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos,sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum,dicens :
21 Sic dicit Dominus :Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram,et opera facite regi Babylonis,et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris.
22 Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri,operari regi Babyloniæ,defectionem vestram faciam de civitatibus Juda,et a foris Jerusalem,
23 et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudii,et vocem sponsi et vocem sponsæ,et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam.
24 Et non audierunt vocem tuam,ut operarentur regi Babylonis :et statuisti verba tua,quæ locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum,ut transferrentur ossa regum nostrorumet ossa patrum nostrorum de loco suo :
25 et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis,et mortui sunt in doloribus pessimis,in fame et in gladio, et in emissione.