24 Et non audierunt vocem tuam,ut operarentur regi Babylonis :et statuisti verba tua,quæ locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum,ut transferrentur ossa regum nostrorumet ossa patrum nostrorum de loco suo :
25 et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis,et mortui sunt in doloribus pessimis,in fame et in gladio, et in emissione.
26 Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipsosicut hæc dies,propter iniquitatem domus Israël et domus Juda.
27 Et fecisti in nobis, Domine Deus noster,secundum omnem bonitatem tuamet secundum omnem miserationem tuam illam magnam :
28 sicut locutus es in manu pueri tui Moysi,in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël,
29 dicens : Si non audieritis vocem meam,multitudo hæc magna convertetur in minimam inter gentes,quo ego eos dispergam :
30 quia scio quod me non audiet populus :populus est enim dura cervice.Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ,