28 sicut locutus es in manu pueri tui Moysi,in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël,
29 dicens : Si non audieritis vocem meam,multitudo hæc magna convertetur in minimam inter gentes,quo ego eos dispergam :
30 quia scio quod me non audiet populus :populus est enim dura cervice.Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ,
31 et scient quia ego sum Dominus Deus eorum :et dabo eis cor, et intelligent ;aures, et audient :
32 et laudabunt me in terra captivitatis suæ,et memores erunt nominis mei,
33 et avertent se a dorso suo duro,et a malignitatibus suis :quia reminiscentur viam patrum suorum,qui peccaverunt in me.
34 Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum,Abraham, Isaac, et Jacob :et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos,et non minorabuntur :