5 et facti sumus subtus, et non supra,quia peccavimus Domino Deo nostro,non obaudiendo voci ipsius.
6 Domino Deo nostro justitia,nobis autem et patribus nostris confusio faciei,sicut est dies hæc :
7 quia locutus est Dominus super nos omnia mala hæcquæ venerunt super nos :
8 et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri,ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis.
9 Et vigilavit Dominus in malis,et adduxit ea super nos :quia justus est Dominus in omnibus operibus suisquæ mandavit nobis,
10 et non audivimus vocem ipsiusut iremus in præceptis Domini,quæ dedit ante faciem nostram.
11 Et nunc, Domine Deus Israël,qui eduxisti populum tuum de terra Ægyptiin manu valida, et in signis, et in prodigiis,et in virtute tua magna, et in brachio excelso,et fecisti tibi nomen sicut est dies iste :