20 Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram,viam autem disciplinæ ignoraverunt,
21 neque intellexerunt semitas ejus,neque filii eorum susceperunt eam :a facie ipsorum longe facta est ;
22 non est audita in terra Chanaan,neque visa est in Theman.
23 Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est,negotiatores Merrhæ et Theman,et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ :viam autem sapientiæ nescierunt,neque commemorati sunt semitas ejus.
24 O Israël, quam magna est domus Dei,et ingens locus possessionis ejus !
25 magnus est, et non habet finem :excelsus, et immensus.
26 Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt,statura magna, scientes bellum.