23 Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est,negotiatores Merrhæ et Theman,et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ :viam autem sapientiæ nescierunt,neque commemorati sunt semitas ejus.
24 O Israël, quam magna est domus Dei,et ingens locus possessionis ejus !
25 magnus est, et non habet finem :excelsus, et immensus.
26 Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt,statura magna, scientes bellum.
27 Non hos elegit Dominus,neque viam disciplinæ invenerunt :propterea perierunt,
28 et quoniam non habuerunt sapientiam,interierunt propter suam insipientiam.
29 Quis ascendit in cælum, et accepit eam,et eduxit eam de nubibus ?