1 Hic liber mandatorum Dei,et lex quæ est in æternum :omnes qui tenent eam pervenient ad vitam :qui autem dereliquerunt eam, in mortem.
2 Convertere, Jacob, et apprehende eam :ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus.
3 Ne tradas alteri gloriam tuam,et dignitatem tuam genti alienæ.
4 Beati sumus, Israël,quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis.
5 Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël :