15 Adduxit enim super illos gentem de longinquo,gentem improbam, et alterius linguæ,
16 qui non sunt reveriti senem,neque puerorum miserti sunt,et abduxerunt dilectos viduæ,et a filiis unicam desolaverunt.
17 Ego autem, quid possum adjuvare vos ?
18 qui enim adduxit super vos mala,ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.
19 Ambulate, filii, ambulate :ego enim derelicta sum sola.
20 Exui me stola pacis,indui autem me sacco obsecrationis,et clamabo ad Altissimum in diebus meis.
21 Animæquiores estote, filii ; clamate ad Dominum,et eripiet vos de manu principum inimicorum.