2 Convertere, Jacob, et apprehende eam :ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus.
3 Ne tradas alteri gloriam tuam,et dignitatem tuam genti alienæ.
4 Beati sumus, Israël,quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis.
5 Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël :
6 venundati estis gentibus non in perditionem :sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum,traditi estis adversariis.
7 Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum,immolantes dæmoniis, et non Deo.
8 Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos,et contristastis nutricem vestram Jerusalem.