22 Ego enim speravi in æternum salutem vestram,et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordiaquæ veniet vobis ab æterno salutari nostro.
23 Emisi enim vos cum luctu et ploratu :reducet autem vos mihi Dominuscum gaudio et jucunditate in sempiternum.
24 Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo,sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo,quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno.
25 Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis :persecutus est enim te inimicus tuus :sed cito videbis perditionem ipsius,et super cervices ipsius ascendes.
26 Delicati mei ambulaverunt vias asperas :ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis.
27 Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum :erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos.
28 Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo,decies tantum iterum convertentes requiretis eum :