25 Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis :persecutus est enim te inimicus tuus :sed cito videbis perditionem ipsius,et super cervices ipsius ascendes.
26 Delicati mei ambulaverunt vias asperas :ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis.
27 Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum :erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos.
28 Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo,decies tantum iterum convertentes requiretis eum :
29 qui enim induxit vobis mala,ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.
30 Animæquior esto, Jerusalem :exhortatur enim te, qui te nominavit.
31 Nocentes peribunt, qui te vexaverunt :et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur.