28 Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo,decies tantum iterum convertentes requiretis eum :
29 qui enim induxit vobis mala,ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.
30 Animæquior esto, Jerusalem :exhortatur enim te, qui te nominavit.
31 Nocentes peribunt, qui te vexaverunt :et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur.
32 Civitates quibus servierunt filii tui, punientur,et quæ accepit filios tuos.
33 Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo,sic contristabitur in sua desolatione,
34 et amputabitur exsultatio multitudinis ejus,et gaudimonium ejus erit in luctum.