30 Animæquior esto, Jerusalem :exhortatur enim te, qui te nominavit.
31 Nocentes peribunt, qui te vexaverunt :et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur.
32 Civitates quibus servierunt filii tui, punientur,et quæ accepit filios tuos.
33 Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo,sic contristabitur in sua desolatione,
34 et amputabitur exsultatio multitudinis ejus,et gaudimonium ejus erit in luctum.
35 Ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus,et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis.
36 Circumspice, Jerusalem, ad orientem,et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.