4 Beati sumus, Israël,quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis.
5 Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël :
6 venundati estis gentibus non in perditionem :sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum,traditi estis adversariis.
7 Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum,immolantes dæmoniis, et non Deo.
8 Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos,et contristastis nutricem vestram Jerusalem.
9 Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit :Audite, confines Sion :adduxit enim mihi Deus luctum magnum.
10 Vidi enim captivitatem populi mei,filiorum meorum et filiarum,quam superduxit illis Æternus.