6 venundati estis gentibus non in perditionem :sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum,traditi estis adversariis.
7 Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum,immolantes dæmoniis, et non Deo.
8 Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos,et contristastis nutricem vestram Jerusalem.
9 Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit :Audite, confines Sion :adduxit enim mihi Deus luctum magnum.
10 Vidi enim captivitatem populi mei,filiorum meorum et filiarum,quam superduxit illis Æternus.
11 Nutrivi enim illos cum jucunditate ;dimisi autem illos cum fletu et luctu.
12 Nemo gaudeat super me viduam et desolatam :a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum,quia declinaverunt a lege Dei.