29 Unde enim vocantur dii ? quia mulieres apponunt diis argenteis, et aureis, et ligneis :
30 et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas, et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt.
31 Rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cœna mortui.
32 Vestimenta eorum auferunt sacerdotes, et vestiunt uxores suas et filios suos.
33 Neque si quid mali patiuntur ab aliquo, neque si quid boni, poterunt retribuere : neque regem constituere possunt, neque auferre.
34 Similiter neque dare divitias possunt, neque malum retribuere. Si quis illis votum voverit et non reddiderit, neque hoc requirunt.
35 Hominem a morte non liberant, neque infirmum a potentiori eripiunt.