33 Neque si quid mali patiuntur ab aliquo, neque si quid boni, poterunt retribuere : neque regem constituere possunt, neque auferre.
34 Similiter neque dare divitias possunt, neque malum retribuere. Si quis illis votum voverit et non reddiderit, neque hoc requirunt.
35 Hominem a morte non liberant, neque infirmum a potentiori eripiunt.
36 Hominem cæcum ad visum non restituunt ; de necessitate hominem non liberabunt.
37 Viduæ non miserebuntur, neque orphanis benefacient.
38 Lapidibus de monte similes sunt dii illorum, lignei, et lapidei, et aurei, et argentei : qui autem colunt ea, confundentur.
39 Quomodo ergo æstimandum est aut dicendum illos esse deos ?