65 Neque enim regibus maledicent, neque benedicent.
66 Signa etiam in cælo gentibus non ostendunt : neque ut sol lucebunt, neque illuminabunt ut luna.
67 Bestiæ meliores sunt illis, quæ possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi.
68 Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii : propter quod ne timeatis eos.
69 Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorum lignei, et argentei, et inaurati.
70 Eodem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet, similiter et mortuo projecto in tenebris, similes sunt dii illorum lignei, et inaurati, et inargentati.
71 A purpura quoque et murice, quæ supra illos tineant, scietis itaque quia non sunt dii : ipsi etiam postremo comeduntur, et erunt opprobrium in regione.