8 Et sicut virgini amanti ornamenta, ita accepto auro fabricati sunt.
9 Coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum : unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum et argentum, et erogant illud in semetipsos.
10 Dant autem et ex ipso prostitutis, et meretrices ornant : et iterum cum receperint illud a meretricibus, ornant deos suos.
11 Hi autem non liberantur ab ærugine et tinea.
12 Opertis autem illis veste purpurea, extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos.
13 Sceptrum autem habet ut homo, sicut judex regionis, qui in se peccantem non interficit.
14 Habet etiam in manu gladium et securim, se autem de bello et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii :