21 vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi : ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis : noli timere, nec quidquam paveas.
22 Et accessistis ad me omnes, atque dixistis : Mittamus viros qui considerent terram : et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates.
23 Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis.
24 Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri : et considerata terra,
25 sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt : Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
26 Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri,
27 murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis : Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret.