14 En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia quæ in ea sunt :
15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.
16 Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius :
17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.
18 Facit judicium pupillo et viduæ ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.
19 Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti.
20 Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies : ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius.