3 Dissipate aras eorum, et confringite statuas : lucos igne comburite, et idola comminuite : disperdite nomina eorum de locis illis.
4 Non facietis ita Domino Deo vestro :
5 sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis :
6 et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium.
7 Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri : ac lætabimini in cunctis, ad quæ miseritis manum vos et domus vestræ, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester.
8 Non facietis ibi quæ nos hic facimus hodie, singuli quod sibi rectum videtur :
9 neque enim usque in præsens tempus venistis ad requiem, et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis.