7 Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur : ut auferas malum de medio tui.
8 Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram : et judicum intra portas tuas videris verba variari : surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus.
9 Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore : quæresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem.
10 Et facies quodcumque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te
11 juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram.
12 Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israël :
13 cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.