12 Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturæ,
13 gerens paxillum in balteo : cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies
14 quo revelatus es : Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos : et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat fœditatis, ne derelinquat te.
15 Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit.
16 Habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet : ne contristes eum.
17 Non erit meretrix de filiabus Israël, nec scortator de filiis Israël.
18 Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris : quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.