1 Audite, cæli, quæ loquor :audiat terra verba oris mei.
2 Concrescat ut pluvia doctrina mea,fluat ut ros eloquium meum,quasi imber super herbam,et quasi stillæ super gramina.
3 Quia nomen Domini invocabo :date magnificentiam Deo nostro.
4 Dei perfecta sunt opera,et omnes viæ ejus judicia :Deus fidelis, et absque ulla iniquitate,justus et rectus.
5 Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus :generatio prava atque perversa.