18 Deum qui te genuit dereliquisti,et oblitus es Domini creatoris tui.
19 Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est :quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.
20 Et ait : Abscondam faciem meam ab eis,et considerabo novissima eorum :generatio enim perversa est,et infideles filii.
21 Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus,et irritaverunt in vanitatibus suis :et ego provocabo eos in eo qui non est populus,et in gente stulta irritabo illos.
22 Ignis succensus est in furore meo,et ardebit usque ad inferni novissima :devorabitque terram cum germine suo,et montium fundamenta comburet.
23 Congregabo super eos mala,et sagittas meas complebo in eis.
24 Consumentur fame,et devorabunt eos aves morsu amarissimo :dentes bestiarum immittam in eos,cum furore trahentium super terram, atque serpentium.