23 Congregabo super eos mala,et sagittas meas complebo in eis.
24 Consumentur fame,et devorabunt eos aves morsu amarissimo :dentes bestiarum immittam in eos,cum furore trahentium super terram, atque serpentium.
25 Foris vastabit eos gladius,et intus pavor,juvenem simul ac virginem,lactentem cum homine sene.
26 Dixi : Ubinam sunt ?cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.
27 Sed propter iram inimicorum distuli :ne forte superbirent hostes eorum,et dicerent : Manus nostra excelsa,et non Dominus, fecit hæc omnia.
28 Gens absque consilio est,et sine prudentia.
29 Utinam saperent, et intelligerent,ac novissima providerent.