29 Utinam saperent, et intelligerent,ac novissima providerent.
30 Quomodo persequatur unus mille,et duo fugent decem millia ?nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos,et Dominus conclusit illos ?
31 Non enim est Deus noster ut dii eorum :et inimici nostri sunt judices.
32 De vinea Sodomorum, vinea eorum,et de suburbanis Gomorrhæ :uva eorum, uva fellis,et botri amarissimi.
33 Fel draconum vinum eorum,et venenum aspidum insanabile.
34 Nonne hæc condita sunt apud me,et signata in thesauris meis ?
35 Mea est ultio, et ego retribuam in tempore,ut labatur pes eorum :juxta est dies perditionis,et adesse festinant tempora.