34 Nonne hæc condita sunt apud me,et signata in thesauris meis ?
35 Mea est ultio, et ego retribuam in tempore,ut labatur pes eorum :juxta est dies perditionis,et adesse festinant tempora.
36 Judicabit Dominus populum suum,et in servis suis miserebitur :videbit quod infirmata sit manus,et clausi quoque defecerunt,residuique consumpti sunt.
37 Et dicet : Ubi sunt dii eorum,in quibus habebant fiduciam ?
38 de quorum victimis comedebant adipes,et bibebant vinum libaminum :surgant, et opitulentur vobis,et in necessitate vos protegant.
39 Videte quod ego sim solus,et non sit alius deus præter me :ego occidam, et ego vivere faciam :percutiam, et ego sanabo,et non est qui de manu mea possit eruere.
40 Levabo ad cælum manum meam,et dicam : Vivo ego in æternum.