39 Videte quod ego sim solus,et non sit alius deus præter me :ego occidam, et ego vivere faciam :percutiam, et ego sanabo,et non est qui de manu mea possit eruere.
40 Levabo ad cælum manum meam,et dicam : Vivo ego in æternum.
41 Si acuero ut fulgur gladium meum,et arripuerit judicium manus mea :reddam ultionem hostibus meis,et his qui oderunt me retribuam.
42 Inebriabo sagittas meas sanguine,et gladius meus devorabit carnes ;de cruore occisorum et de captivitate,nudati inimicorum capitis.
43 Laudate, gentes, populum ejus,quia sanguinem servorum suorum ulciscetur :et vindictam retribuet in hostes eorum,et propitius erit terræ populi sui.
44 Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun.
45 Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël,