4 Dei perfecta sunt opera,et omnes viæ ejus judicia :Deus fidelis, et absque ulla iniquitate,justus et rectus.
5 Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus :generatio prava atque perversa.
6 Hæccine reddis Domino,popule stulte et insipiens ?numquid non ipse est pater tuus,qui possedit te, et fecit, et creavit te ?
7 Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas :interroga patrem tuum,et annuntiabit tibi :majores tuos, et dicent tibi.
8 Quando dividebat Altissimus gentes,quando separabat filios Adam,constituit terminos populorumjuxta numerum filiorum Israël.
9 Pars autem Domini, populus ejus :Jacob funiculus hæreditatis ejus.
10 Invenit eum in terra deserta,in loco horroris, et vastæ solitudinis :circumduxit eum, et docuit :et custodivit quasi pupillam oculi sui.