6 Hæccine reddis Domino,popule stulte et insipiens ?numquid non ipse est pater tuus,qui possedit te, et fecit, et creavit te ?
7 Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas :interroga patrem tuum,et annuntiabit tibi :majores tuos, et dicent tibi.
8 Quando dividebat Altissimus gentes,quando separabat filios Adam,constituit terminos populorumjuxta numerum filiorum Israël.
9 Pars autem Domini, populus ejus :Jacob funiculus hæreditatis ejus.
10 Invenit eum in terra deserta,in loco horroris, et vastæ solitudinis :circumduxit eum, et docuit :et custodivit quasi pupillam oculi sui.
11 Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos,et super eos volitans,expandit alas suas, et assumpsit eum,atque portavit in humeris suis.
12 Dominus solus dux ejus fuit,et non erat cum eo deus alienus :