9 Pars autem Domini, populus ejus :Jacob funiculus hæreditatis ejus.
10 Invenit eum in terra deserta,in loco horroris, et vastæ solitudinis :circumduxit eum, et docuit :et custodivit quasi pupillam oculi sui.
11 Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos,et super eos volitans,expandit alas suas, et assumpsit eum,atque portavit in humeris suis.
12 Dominus solus dux ejus fuit,et non erat cum eo deus alienus :
13 constituit eum super excelsam terram,ut comederet fructus agrorum :ut sugeret mel de petra,oleumque de saxo durissimo ;
14 butyrum de armento, et lac de ovibuscum adipe agnorum,et arietum filiorum Basan : et hircoscum medulla tritici,et sanguinem uvæ biberet meracissimum.
15 Incrassatus est dilectus, et recalcitravit :incrassatus, impinguatus, dilatatus,dereliquit Deum factorem suum,et recessit a Deo salutari suo.