11 Benedic, Domine, fortitudini ejus :et opera manuum illius suscipe.Percute dorsa inimicorum ejus :et qui oderunt eum, non consurgant.
12 Et Benjamin ait : Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo :quasi in thalamo tota die morabitur,et inter humeros illius requiescet.
13 Joseph quoque ait : De benedictione Domini terra ejus,de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente.
14 De pomis fructuum solis ac lunæ,
15 de vertice antiquorum montium,de pomis collium æternorum :
16 et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus.Benedictio illius qui apparuit in rubo,veniat super caput Joseph,et super verticem nazaræi inter fratres suos.
17 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus,cornua rhinocerotis cornua illius :in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ.Hæ sunt multitudines Ephraim :et hæc millia Manasse.