17 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus,cornua rhinocerotis cornua illius :in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ.Hæ sunt multitudines Ephraim :et hæc millia Manasse.
18 Et Zabulon ait : Lætare, Zabulon, in exitu tuo,et Issachar in tabernaculis tuis.
19 Populos vocabunt ad montem :ibi immolabunt victimas justitiæ.Qui inundationem maris quasi lac sugent,et thesauros absconditos arenarum.
20 Et Gad ait : Benedictus in latitudine Gad :quasi leo requievit,cepitque brachium et verticem.
21 Et vidit principatum suum,quod in parte sua doctor esset repositus :qui fuit cum principibus populi,et fecit justitias Domini,et judicium suum cum Israël.
22 Dan quoque ait : Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.
23 Et Nephthali dixit : Nephthali abundantia perfruetur,et plenus erit benedictionibus Domini :mare et meridiem possidebit.