2 Et ait : Dominus de Sinai venit,et de Seir ortus est nobis :apparuit de monte Pharan,et cum eo sanctorum millia.In dextera ejus ignea lex.
3 Dilexit populos,omnes sancti in manu illius sunt :et qui appropinquant pedibus ejus,accipient de doctrina illius.
4 Legem præcepit nobis Moyses,hæreditatem multitudinis Jacob.
5 Erit apud rectissimum rex,congregatis principibus populi cum tribubus Israël.
6 Vivat Ruben, et non moriatur,et sit parvus in numero.
7 Hæc est Judæ benedictio : Audi, Domine, vocem Judæ,et ad populum suum introduc eum :manus ejus pugnabunt pro eo,et adjutor illius contra adversarios ejus erit.
8 Levi quoque ait : Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo,quem probasti in tentatione,et judicasti ad aquas contradictionis.