21 Et vidit principatum suum,quod in parte sua doctor esset repositus :qui fuit cum principibus populi,et fecit justitias Domini,et judicium suum cum Israël.
22 Dan quoque ait : Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.
23 Et Nephthali dixit : Nephthali abundantia perfruetur,et plenus erit benedictionibus Domini :mare et meridiem possidebit.
24 Aser quoque ait : Benedictus in filiis Aser,sit placens fratribus suis,et tingat in oleo pedem suum :
25 ferrum et æs calceamentum ejus.Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua.
26 Non est deus alius ut Deus rectissimi,ascensor cæli, auxiliator tuus.Magnificentia ejus discurrunt nubes,
27 habitaculum ejus sursum,et subter brachia sempiternaejiciet a facie tua inimicum,dicetque : Conterere.