22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.
24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.
25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.
26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :
27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.