5 cum centum esset annorum : hac quippe ætate patris, natus est Isaac.
6 Dixitque Sara : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit, corridebit mihi.
7 Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni ?
8 Crevit igitur puer, et ablactatus est : fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.
9 Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham :
10 Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac.
11 Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.