18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.
19 Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :
20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.
21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.
22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.
23 Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo,et duo populi ex ventre tuo dividentur,populusque populum superabit,et major serviet minori.
24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.