38 Cui Esau : Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater ? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,
39 motus Isaac, dixit ad eum : In pinguedine terræ,et in rore cæli desuper,
40 erit benedictio tua.Vives in gladio, et fratri tuo servies :tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.
41 Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater : dixitque in corde suo : Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.
42 Nuntiata sunt hæc Rebeccæ : quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum : Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran :
44 habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,