9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?
10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?
12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.
13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.
14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc,maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ :super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.
15 Inimicitias ponam inter te et mulierem,et semen tuum et semen illius :ipsa conteret caput tuum,et tu insidiaberis calcaneo ejus.