19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,
20 et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.
21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.
22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.
23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.
24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.
25 Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.